Latin Palaeography: Document 1






Joh(ann)es de Hepwode p(er) Henr(icum) de Stolefeld attorn(atum) suu(m) op(tulit) se iiijto [quarto] die versus Willelmum fil(ium) Galfr(id)i de Heley
Marg(er)iam fil(iam) Nich(ola)i Lovetsone et Alicia(m) filiam eiusdem Marg(er)ie et Ceciliam sorore(m) eiusdem Alicie de pl(ac)ito quare
vi et armis arbores ip(s)ius Joh(ann)is apud Spotlond nup(er) crescent(es) succider(unt) et arbores illas ac alia bona et catalla sua ad
valencia(m) octo librar(um) ibidem invent(a) ceper(unt) et asp(or)tav(er)unt et h(er)bam suam ibidem nup(er) crescent(em) ad valencia(m) quadraginta
solidor(um) cu(m) quibusdam av(er)iis depasti fuer(unt) conculcaver(er)unt et consumpser(unt) et alia enormia ei intuler(unt) ad grave dampnu(m) ip(s)ius
Joh(ann)is et cont(ra) pacem reg(is) etc. Et ip(s)i non ven(erunt). Et p(re)d(ic)tus Will(elm)us fuit distr(ictus) p(er) catalla ad valenc(iam) triu(m)
denar(iorum) et m(anucaptus) p(er) Thoma(m) Jakes, Will(elmu)m Hopekyns, Ric(ardu)m Rous et Nich(olau)m Tracy. I(de)o ip(s)i in m(isericord)ia. Et sicut p(ri)us p(re)cept(um)
fuit vic(ecomiti) quod distr(ingat) eu(m) etc p(er) om(n)es t(er)as etc. et q(uo)d de exit(ibus) etc et q(uo)d h(ab)eat corpus eius hic a die s(an)c(t)e Trinitat(is) in
xv dies et de om(n)ib(us) aliis mandat vic(ecomes) q(uo)d non sunt invente etc. I(de)o sicut prius p(re)cept(um) est vic(ecomiti) q(uo)d capiat eas etc si etc
et salvo etc ita q(uo)d h(ab)eat corp(or)a eor(um) hic ad p(re)fatu(m) t(er)minu(m).


Proceed to Latin Palaeography: Document 2.



AALT Homepage